- VENEREA Concha
- VENEREA Conchamemorata Plinio, l. 9. c. 33. Navigant Venereae, praebentesque concavam sibi partem et alteram aurae opponentes per summa aequorum velificant; et Martiali, l. 2. Epigr. 47. v. 2. ubi Cytheriacas illas vocat: Vossio Eaedem sunt cum illis, quas nunc porcellanas vocamus, de orig. et progr. Idolol. l. 4. c. 35. Nempe ex conchis huiusmodi contusis porcellana fieri credita hactenus, sed aliam illis originem esse, accuratior experientia docet, ut retro diximus. Vide quoque supra, ubi de nobiliorious quibusdam Concharum generibus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.